

Liber Regum Tertius*
Caput 6: Versus 9
Laquearibus.[BEDA, ibid., cap. 9.]Laquearia sunt tabulata, quae magno decore composita et ornata, ab inferiori parte trabibus affiguntur, et quia ternae altitudinis domus Domini facta erat, terna habebat laquearia. Sanctis sublimioribus scilicet, quorum opus et doctrina cunctis in templo proposita, quasi longius in alto praeeminent; quicunque intercedendo, exhortando, animas infirmorum ne deficiant, protegant.Cedrinis.[ID., ibid.]Cedrus arbor imputribilis, etc., usque ad nisi diligere Deum ex toto corde, tota anima, tota virtute, et proximum tanquam nos ipsos.